SERAPIS

SERAPIS
I.
SERAPIS
Aegypti Deus, olim Româ exactus Pisone et Gabiniô Consulibus, cum Harpocrate et Iside, deiectis aris, quod turpium religionum, et novarum superstitionum seminarium forent; etsi Athenienses eos olim, in gratiam Ptolemaei, receperint in urbem. Idolum, cuius exemplar Adrianus et Iulianus Imperatores petierunt, erat conflatum, ex variis metallorum, lignorum et gemmarum generibus. Videtur Plutarcho, sed nimis praecipiti coniecturâ, significare laetitiam, quod τὰ χαρμό???υνα, i. e. hitarta festa Aegyptii appellent σαιρεὶ. Cum vero veteres per Serapin universam mundi molem, et ipsa rerum principia intelligerent, certatim eum templis magnificentissimis honestârunt, cuiusmodi Memphi et in Alexandria celebratur. At numquam ea Aegyptii intra opida admiserunt cum Saturni templis, quod velut pervigiles, excubitoresque Deos in suburbiis suas habere voluerint sedes, ut ita essent muniti validis illorum praesidiis adversus hostium incursus, ipsimet autem pro aris, focis, templis et patrio solo perpetuo excubarent. Statua eius in Aegypto proditur fuisse eiuscemodi formâ, ut sol exoriens os et labra perstringeret suô fulgore. Effigies eius, quam ipsemet in Nicocreontis regis gratiam oraculô descripsit, rerum naturam omnem in se complectens, est huiuscemodi:
Εἰμὶ Θεὸς τοῖοσδε μαθεῖν, οἷον κᾳγὼ εἴπω.
Οὐράνιος κόσμος κεφαλὴ, γαςτηρ δὲ θάλαςςα,
Γαῖα δὲ μοι πόδες εἰσὶ, τα δ᾿ οὔατ᾿ εν αἰθέρι κεῖται,
Ο῎μματα τηλαυγὲς λαμπροῦ φάος ἠλελίοιο.
Eius meminit Martial. l. 9. Epigr. 30. v. 6.
——— Nec quae turba Serapin amat.
Sic et Varro produxit. Sed Martianus Capella, qui et multa alia sibi licere voluit, corripuit versu illô l. 2.
Te Serapim Nilus, Memphis veneratur Osirim.
Aliqui Sarapis scribunt. Unde templum huius Dei Σαράπιον, a Strab. vocatur, quod miris laudibus ab Amm. Marcellino celebrari notar Casaubon. in Strabonem. Templum, cum Idolo, destructum a Theodosio M. A. C. 389. post seditionem ab Ethnicis Alexandriae excitatam: quod Theophilus Alex. veniâ im petratâ, in prisci cuiusdam templi subterraneis cryptis, pudenda haec sacra deprehensa revelâsset. Alii imagines solum, Idolum inprimis destructum memorant, quod ingressus sacrificulus solebat, sub praetextu Dei, matronis virginibusque illudere: Horum deiectionem subsequutâ nocte, auditum in templo esse Halleluia et Psalmum, refert Rufin l. 2. c. 25. Nomen a Vossio l. 2. c. 25 de Theol. Gentili c. 29. ab Apis et Sar, i. e. princeps, vel Gap desc: Hebrew, i. e. bos probabiliter deducitur; cum Apidem, qui formâ bovis celebratur, et Osiridem agriculturae inventorem habitum, idem cum Serapide numen fuisse ibidem probetur. Sunt qui Iosephum, sub Serapidis nomine, ab Aegyptiis cultum velint. Vide Clem. l. 1. Strom. Iul. Firmicum, de errore profan. Relig. c. 14. Rufin. l. 2. c. 22. Baron. A. C. 389. P. de Valle Itiner. tom. 4. ubi ostendit, sacerrima haec sacra hodieque apud Indorum quasdam gentes vigere: et Ioh. Marshamum Canone Chron. ad Sec. IX. Addo, quod in eius Templo apud Alexandrinos, signum Solis ex ferro subtilissimo manu Artificis fuerat fabricatum, ut lapis (magnes) cuius natura ferrum ad se trahere, desuper in laquearibus fixus, cum temperate sub ipso radio ad libram fuisset positum simulacrum et vi naturali ad se raperet ferrum, assurrexisse Populo simulacrum et in aêre pendere videretur. Et ne hoc lapsu properô proderetur, Ministri fallaciae, Surrexit, aiebant, Sol, ut valedicens Serapi decedat ad propria, Ruffinus Histor. Eccl. l. 2. c. 33. Hoc confundit Lud. Vives cum simulacro ferreo Arsinoes, quod frater eius ac maritus Ptolemaeus Philadelphus, per Dinocratem Architectum, in eadem Urbe, inchoaverat, ut videre est apud Plin. l. 34. c. 14. Signum enim Solis, Ruffino memoratum, erat absolutum; simulacrum Arsinoes saltem decretum: mors enim et Regis et Architecti intercessit, ne perficeretur. Illud
superne solum attrahebatur, idque tantum Sole surgente: hoc inter duos magnetes in aere pendere debebat. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 31. ut et supra, in voce Sarapis. Ipsius Serapidis effigies Liceto talis erat. Stabat vir in summo vertice, capitis modium, dextraque tenens innixum humo lilii caulem sine flore, seu verius culmum tritici sine spica, cui viro canis blandiebatur, ut in lucerna quadam veteri exhibet Fortun. Licetus l. 6. c. 115. Quae quam apte in Iosephum Patriarcham quadrent, videtur. Unde Pierius Hierogl. l. 3. Aiunt itaque, inquit, Aegyptii, eius benesicii memores honum gratiam ita relatam voluisse, ut simulacrum Serapidis, cum modio in capite, huius rei monumentum esso decreverint. Modiolum autem illum, in quibuldam Serapidis simulacris ansatum, in quibusdam non ansatum, conspici annotavit Goropius. Templa eius apud Aegyptios olim et Graecos fiequentia fuisse, discimus ex Pausania Atticis, Corinthiacis, alibi: quorum tamen omnium amplissimum ac celeberrimum Alexandriae fuit, de quo dictum. Sed et Romae non pauca, quorum unum, a Caracallo structum, Alexander Seu. exornavit. Lamprid. in eo c. 26. Isium et Serapium decenter ornavit, additis signis et deliciis et omnibus mysticis etc.
Atque hactenus quidem iuxta receptam sententiam, Bocharto vero Serapis neque idem cum Apide fuit, nec sub eius schemate Patriarcha Iosephus cultus est. Namque Iosephum pro Deo in Aegypto fuisse cultum, plane vero est absimile, cum co mortuô Regem alium surrexisse, qui eum non noverat, i. e. qui, nullâ eius ratione habita, gravissimam in fratres posterosque illius tyrannidem exercuit, dicatur Exodi c. 1. v. 8. Nec Serapidis cultus apud Aegyptios ita fuit vetustus. Herodotus certe, qui de Diis Aegyptiis multa scripsit, de illo ne γρῦ quidem habet: nec quisquam alius ante Alexandri tempora. Et plerique ex Ponto in Aegyptum advectum scribunt, ita procurante Prolemaeô, cuius advectionis historiam prolixe scribit Tacitus Histor. l. 4. Atque ut Serapidem scias in locis circa Pontum iam olim fuisse notum, vetus Σαραπιεῖον, in ora Proponditis, describit Polybius l. 4. Hiero oppositum, ubi Iasonem fama est XII. Diis facrificâsse. At eiusdem in Aegypto nulla mentio, priusquam ex urbe Pontica Sinope adveheretur. Proinde Cypri tyrannus Nicocreon, qui tum vivebat, adventitii Dei novitate perculsus, eum per legatos sollicite rogavit, quisnam Deorum haberetur: et superbum Daemonis ea de re consulti responsum legere est, apud Macrob. Saturnal. l. 1. c. 20. Origenes quoque contra Celsum, inter Topicos quosdam Deos, quorum censum instituit l. 5. Ναυκρατῖται δὲ, inquit, οὐ πάλαι αρξάμενοι, ὠνομα???αν Σαράπιν. Nauncratitae non ita pridem Serapim inter Deos recensuerunt etc. Porro Serapidis imaginem, Apidi bovi neutiquam similem, hanc dat Macrob. loc. cit. Simulacro signum tricipitis animantis adiungunt, quod exprimit mediô, eôdemque maximô capite leonis effigiem. Dextrâ parte caput canis exoritur, mansuetâ specie blandientis, pars vero laeva cervicis, rapacis lupi capite initur, casque formas animalium draco connectit volumine suo, capite redeunte ad Dei dexieram, quâ conspicitur monstrum. Neque satis constat, quem Deum tam portentosâ figurâ designari voluerint, nonnulli pro Aesculapio plerique tamen pro Plutone habent Plut in Iside, Diodorus, Tacitus, Clemens, alii: quam in rem vide plura apud Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 34. adde Salmas. ad Vopisc. in Saturnino, c. 8. ubi de Numine hoc Alexandriae tutelari, Aegyptiorum summo, varia habet, et de Serapide colosseo, ex smaragdo, Plin. l. 37. c. 5. De Serapica vero cena, ad cuius fumum sparteoli excitati, Tertull. Apolog. Vide Casaubonum ad Aug. Suet. c. 130.
II.
SERAPIS
inferior Aegypti Rex VII. post ἀνωνύμους IV. et V. praefuit annos 23. successore Sesonchose, dum Cherpheres apud Memphitas regnaret. Idem ex Syncello, d. l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Serapis — in Hieroglyphen …   Deutsch Wikipedia

  • Serápis — SERÁPIS, od. SARÁPIS, ĭdos, Gr. Σέραπις, s. Σάραπις, ιδος 1 §. Namen. Diesen setzen einige aus Σορὸς, ein Sarg, und Apis, zusammen, weil der Ochs Apis ehemals in einen Sarg geleget und also aufbehalten worden Plutarch de Is. & Osir. p. 362. Varro …   Gründliches mythologisches Lexikon

  • SÉRAPIS — Divinité grecque introduite en Égypte sous les Ptolémées, Sérapis, ou Sarapis, était originaire de Sinope. D’après la légende, le roi Ptolémée II, qui régna dans les toutes dernières années du SÉRAPIS IVe siècle, vit en songe le dieu Sérapis de… …   Encyclopédie Universelle

  • Serapis — god of the lower world, from Latin, from Gk. Serapis, earlier Sarapis, from Egyptian User hapi, lit. Osiris Apis …   Etymology dictionary

  • Serapis — Se*ra pis, n. [L., fr. Gr. ???, ???.] (Myth.) An Egyptian deity, at first a symbol of the Nile, and so of fertility; later, one of the divinities of the lower world. His worship was introduced into Greece and Rome. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Serāpis — (Sarapis), ein erst seit Ptolemäos Lagi aus Sinope eingeführter Gott der Ägyptier; er wurde der Hauptgott Alexandriens, der Residenz der neuen Dynastie der Ptolemäer, u. um den bigotten Ägyptiern nicht einen Anstoß mit diesem neuen, fremden Gotte …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Serāpis — (Sarapis), fremde Gottheit, deren Kultus unter dem ersten Ptolemäer aus Sinope in Ägypten eingeführt wurde. Er wurde für einen Unterweltsgott gehalten und, da auch Tod und Krankheit in das Gebiet des Herrschers der Unterwelt gehören, um Heilung… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Serapis — Serāpis, ägypt. Gottheit, s. Sarapis …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Serapis — Serapis, Sarapis, ägypt. Gott, wahrscheinlich der unterirdische Osiris, der Herrscher über das Todtenreich, der heilende Gott. Seine Verehrung kam erst unter den Ptolemäern besonders empor und dehnte sich später fast über das ganze röm. Reich… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Serapis — {{Serapis}} ⇒ Sarapis …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Serapis — [sə rā′pis] n. [L < Gr osorāpis < Egypt wsyr ḥp, Osiris Apis] Egypt. Myth. a god of the lower world, whose cult spread to Greece and Rome …   English World dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”